monumenta.ch > Plinius > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 21
{VIII} non sint artis ista, sed hominum: non magis haec urbi timuit Cato, ut equidem credo, quam reginas. ne avaritiam quidem arguam rapacesque nundinas pendentibus fatis et dolorum indicaturam ac mortis arram aut arcana praecepti, squamam in oculis emovendam potius quam extrahendam. per quae effectum est, ut nihil magis pro re videretur quam multitudo grassantium; neque enim pudor, sed aemuli pretia summittunt.